CASSIUS

CASSIUS
I.
CASSIUS
Dux Pompeianus cum decem navibus ardente bellô civili ad Caesarem transiit.
II.
CASSIUS
Hispan. mons. Sext. Avienus.
III.
CASSIUS
Poeta Parmensis fuit, cuius ingenium in scribendo carmine mire concinnatum, et promptum praedicat Horat. l. 1. Serm. Sat. 10. v. 62.
----- Hetrusci
Quale fuit Cassi rapidô ferventius amni
Ingenium, caspis quem fama est esse, librisque
Ambustum propriis. ----
Hic est, qui in partibus Cassii et Bruti Tribun. militum fuit, quibus victis Athehas se contulit. Quintilius Varus ab Augusto missus, ut eum interficeret, studentem reperit, et peremptô eô scrinium cum libris tulit, unde multi crediderunt Thyesten Cassii Parmensis fuisse. Scripserat enim multas tragoedias, Acron in illud Horatii, l. 1. Ep. 4. v. 3.
Scribere quod Cassi Parmensis opuscula vincat.
IV.
CASSIUS
Posthumus Labienus in Gallia regnavit ann. 7. sub Gallieno maiore Imperatore.
V.
CASSIUS
Praesul Narniensis tempore Totilae Regis Gotthorum, cui occurrens animum eius placavit, ne civitati noceret. Gregor. l. 3. Dialog.
VI.
CASSIUS
Tribun. plebis, C. Mariô et L. Flaccô Consulib. plures leges ad diminuendam nobilitatis potentiam tulit: in quibus sanxit, ut quem populus Roman. damnâsset, cuive imperium abrogâsset, id ratum esset. Fuit et inter competitores Ciceronis in Consulatu. Ascon. Paedian.
VII.
CASSIUS
civis Roman. cum filius eius Tribunus, Agrariâ lege latâ, Rem publ. turbatum ivisset, eum regni affectati accusatum, ad virgas et mortem condemnari curavit: Templô dein Cereris ex praeda exstructô. Val. Max. l. 5. c. 8. ex. 2.
VIII.
CASSIUS
praenomine Caius, cum Nerone tertium Valeriô Messallâ Consulib. seditio Pureolis inter Senatum et plebem ad saxa ex minas ignium progressa esset, adhibendo remedio dilectus. Quia eius severitatem non tolerabant, precante ipsô, ad Scribonios fratres ea cura translata est, datâ cohorte Praetoriâ, cuius terroe et paucorum suppliciô rediit oppidanis concordia. Tacit. l. 13. Annal. c. 48. Eundem Nero officiô exsequiarum Poppaeae prohibendô admonuit exitii, quod in eum haud in longum dilatum est. l. 16. Annal. c. 7. Nam statim in insulam Sardiniam deportatus est. Oderat vero eum Caesar, quod opibus vetustis et gravitate morum praecellebat. Ibid. Vide et Caius.
IX.
CASSIUS
praenomine Lucius, Collega C. Marii, in primo illius consulatu, an. Urb. Cond. 647. a. Tigurinis Gallis, pagô Helvetiorum, qui a civitate recesserant, in finibus Allobrogum cum exercitu caesus est. Milites, qui eâ ex clade supererant, obsidibus datis et dimidiâ rerum omnium parte, ut incolumes dimitterentur, cum hostibus pacti sunt: tempore quô Iugurtha pulsus est a Mario. Lucius quoque Piso vir consularis, legatus Cassii Consulis, interfectus est. O. Publius, alter legatorum, deditus sub iugum missus est. Ciacconius hoc factum adnotat annô urbis sexcentesimô quadragesimô sextô. Vide Liv. Epitomam, l. 65. Orofium, l. 5. c. 15. Appianum, in Celticis, etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Cassius — may refer to:*Cassius (gens), an ancient Roman family name. *Gaius Cassius Longinus, a Roman general and conspirator against Julius Caesar. *Cassius Chaerea, assassinated the Roman emperor, Caligula *Cassius (band), a French electronic music duo… …   Wikipedia

  • Cassius — Saltar a navegación, búsqueda Cassius Información personal Origen Francia Información&# …   Wikipedia Español

  • Cassius — Cassius. Die Cassia gens war ein altes römisches Geschlecht, das sich in ein patricisches u. ein plebejisches schied, die vornehmste Familie des ersteren war die mit dem Namen Viscellinus, des zweiten die Familie Longinus. 1) Spurius C.… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Cassius — Cas sius, n. [From the name of the discoverer, A. Cassius, a German physician of the 17th centry.] A brownish purple pigment, obtained by the action of some compounds of tin upon certain salts of gold. It is used in painting and staining… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Cassĭus — Cassĭus, 1) Spurius C. Viscellinus, Urheber des ersten röm. Ackergesetzes, siegte als Konsul 502 über die Sabiner und schloß während seines zweiten Konsulats 493 ein beide Teile gleichstellen des Bündnis mit den Latinern. Als er aber in seinem… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Cassius — Cassĭus, Name mehrerer hervorragender Römer. Gajus C. Longīnus, mit Brutus Haupt der Verschwörung gegen Cäsar, ließ sich nach seiner Niederlage bei Philippi (42) durch einen Freigelassenen töten. – C. Parmensis gehörte zu den Mördern Cäsars; nach …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Cassius — Nom relativement rare, porté dans le Bordelais et le département de la Vienne (présent aussi en Guadeloupe). Il s agit d un nom de personne latin (< cassis = casque), repris comme nom de baptême à la Renaissance. On trouve aujourd hui en… …   Noms de famille

  • Cassius — Roman gens, one of the oldest families of Rome. The conspirator against Caesar was C. Cassius Longinus …   Etymology dictionary

  • Cassius [2] — Cassĭus, Andreas, Arzt des 17. Jahrh. in Hamburg, bekannt durch Veröffentlichung der Bereitungsart des Goldpurpurs (Cassiusschen Purpurs, s. Gold) …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Cassius — Cassius, röm. patric. Geschlecht, aus dem nur Spurius C. Viscellinus, Consul 502 v. Chr., vorkommt, der auf Seite der Plebejer trat und das erste Ackergesetz betrieb; er wurde des Strebens nach der Tyrannei angeklagt und hingerichtet. Die anderen …   Herders Conversations-Lexikon

  • Cassius — Cette page d’homonymie répertorie les différents sujets et articles partageant un même nom. Cassius est un nom propre qui peut désigner : Sommaire 1 Prénom et patronyme 2 S …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”